- GASTALDUS
- GASTALDUScivitatis seu provinciae, idem Longobardis olim, qui aliis Graphio et Praepositus, Anglis Vicecomes appellatur. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Arch. C. du Fresne munus hoc officiumque vatium fuit et diversum, pro temporum Principumqueve ratione. Nam apud Longobardos quio fficio isti nomen indidêrunt. Gastaldi primo dicti videntur, qui quasi custodes, actores sive procuratores praediis aut villis regiis im ponebantur, velut Oeconomi Villicique. Praesertim vero ita appellati sont, Regionum et urbium Praefecti: Unde Gastaldus Tuscanensis, memoratur Anastas. in Vitis Pontif. p. 76. Gastaldus Beneventanus, et Capuanus,Leoni ostiensi l. 1. c. 21. et 26. etc. Eratque officium eorum subiectis populis iura reddere, iudiciisque praeesse, ut patet ex Constitutione Pipim Regis. In L. Longobard. l. 2. tit. 52. §. 19. Quam tamen iurisdictionem non absque unius seu plurium Iurisperitorum consilio exercebant. Porrigebatur autem illa in plebem solum et viliora capita, non vero in nobiles aut vassos dominicos, qui Ducibus aut supremis duntaxat provinciarum Praefectis erant subiecti. Unde forte est, quod Albertinus Muslatus Gastaldiones interpretatur Tribunos Pl. de Henrici VII. Imp. Gestis l. 7. Intererant porro Placitiscum Comitibus aliisque Iudicibus; et, si bellum eslet, subditos in ex3rcitum conducebant. Namque et horum quoque militare munus fuisle, docet praeter L. Longobard. l. 1. tit. 15. Anastas. in Greg. I I. tradens, Longobardos pene trecentos cum eorum Castaldione interfectos, a Neapolitano Duce, in Cumani Castri recuperatione. Vide Erchempertum in Hist. Longobar. n. 15. et 62. Licet autem id munus, feudi nomine donetur a Feudistis, tamen non fuisle perpetuum id, patet ex Paulo Diacono Hist. Longobard. l. 5. c. XI. ubi scribit, iussu Grimoaldi Longobardorum Regis in Italia certas possessiones datas Alzeconi Duci Bulgarorum, ita tamen ut non Dux, sed Gastaldus vocaretur, auctor est Theophan. p. 296. qui eos primariis viris accenset, Ο῞τε Χάγανος, inquit, τῶν Α᾿βάρων καὶ οἰ ἑπέκεινα Π῾ῆγες, ἔξαρχόι τε καὶ Καςτάλδοι καὶ οἱ ἐξοχώτατοι. De Anglis, vide Vitalem l. 10. p. 773. de Francis Meurissium p. 379. et plura hanc in rem apud Macr. in Hierol. et Car. du Fresne in Gloss.Comites Foissaei seu Fuxii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.